Skip to content

Roratae


Rorate, caeli desuper, et nubes pluant justum.

Ne irascaris Domine, ne ultra memineris iniquitatis,
Ecce civitas Sancti, facta est deserta.
Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est,
Dominus sanctificationis tuae et gloriae tuae,
Ubi luadaverunt te patres nostri.

Rorate...

Peccavimus et facti sumus, tamquam immundus nos,
Et cecidimus, quasi folium universi,
Et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos:
Abscondisti faciem tuam a nobiis et allisisti nos,
In manu iniquitatis nostrae.

Rorate...

Vide Domine afflictionem populi tui,
Et mitte quem missurus es:
Emitte Agnum dominatorem terrae,
De petra deserti ad montem filiae Sion:
Ut auferat ipse jugum captivitatis nostrae.